monumenta.ch > Hieronymus > 14
Hieronymus, in Daniele, XIII <<<    

Caput XIV SHOW APPARATUS

1 (-Vers. 1.) Statimque cum aperuisset ostia, aspiciens rex super mensam, exclamavit voce magna: Magnus es, Bel, et non est apud te ullus dolus. Hoc quod Scriptura nunc dicit: Exclamavit voce magna, quia de idololatra et ignorante Deum, dicitur, videtur observationem nostram subvertere, qua dudum asseruimus vocem magnam in sanctis tantum reperiri.
2 Quod solvet facile qui hanc historiam in libro Danielis apud Hebraeos dixerit non haberi. Si quis autem potuerit eam approbare esse de canone, tunc quaerendum est quid ei respondere debeamus.